SALVE REGINA

Salve, Regina, Mater Misericordiae,
Vita, Dulcedo et Spes nostra, salve.
Ad Te clamamus, exules Filii Hevae.
Ad Te suspiramus gementes
et flentes in hac lacrimarum valle. 
Eia ergo, Advocata Nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum Ventris Tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O Clemens, o Pia, o Dulcis Virgo Maria.
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
SALVE REGINA SALVE REGINA Reviewed by Francisco Nascimento on 19:40 Rating: 5

Nenhum comentário:

Tecnologia do Blogger.