AUREA LUCE

(5th Century)
I. Aurea luce et decore roseo,
Lux lucis, omne perfudisti saeculum:
decorans caelos inclito martyrio.
Hac sacra die, quae dat reis veniam.
II. Janitor caeli, doctor orbis pariter,
Judices saecli, vera mundi lumina:
Per crucem alter, alter ense triumphans,
Vitae senatum laureati possident.
III. O felix Roma, quae tantorum principum
es purpurata pretioso sanguine,
non laude tua, sed ipsorum meritis
excellis omnem mundi pulchritudinem.
IV. Jam, bone Pastor Petre, clemens accipe
Vota precantum, et peccati vincula
Resolve, tibi potestate tradita,
Qua cunctis cœlum verbo claudis, aperis.
V. Doctor egregie, Paule, mores instrue,
Et mente polum nos transferre satage:
Donec perfectum largiatur plenus,
Evacuato quod ex parte gerimus.
VI. Olivae binae pietatis unicae,
fide devotos, spe robustos maxime,
fonte repletos caritatis geminae
post mortem carnis impetrate vivere.
VII. Sit Trinitati sempiterna gloria,
honor, potestas atque iubilatio,
in unitate, cui manet imperium
ex tunc et modo per aeterna saecula
AUREA LUCE AUREA LUCE Reviewed by Francisco Nascimento on 17:41 Rating: 5

Nenhum comentário:

Tecnologia do Blogger.