Puer Natus In Bethlehem

1. Puer natus in Bethlehem,
Unde gaudet Jerusalem, Alleluia.
2. Assumsit carem hominis
Verbum Patris altissimi, Alleluia.
3. Per Gabrielis nuncium
Virgo concepit filium, Alleluia.
4. De matre natus virgine
Sine virili semine, Alleluia.
5. Sine serpentis vulnere
De nostro venit sanguine, Alleluia.
6. In carne nobis similis,
Peccato sed dissimilis, Alleluia.
7. Tanquam sponsus de thalamo
Processit matris vtero, Alleluia.
8. Hic iacet in præsepio
Qui regnat sine termino, Allelia.
9. Cognouit bos & asinus
Quòd per eras Dominus, Alleluia.
10. Et angelus pastoribus
Reuelat quis sit Dominus, Alleluia.
11. Magi de longè veniunt,
Aurum, thus, myrrham offerunt, Alleluia.
12. Intrantes domum inuicem
Natum salutant hominem, Alleluia.
13. In hoc natali gaudio
Benedicamus Domino, Alleluia.
14. Laudetur sancta Trinitas,
Deo dicamus gratias, Alleluia.
Puer Natus In Bethlehem Puer Natus In Bethlehem Reviewed by Francisco Nascimento on 04:16 Rating: 5

Nenhum comentário:

Tecnologia do Blogger.