Litaniae Sanctissimi Nominis Iesu


Kyrie, eleison, (Kyrie, eleison.) 
Kyrie, eleison, Iesu, audi nos (Iesu, exaudi nos.)
Pater de caelis, Deus, 
Fili, Redemptor mundi, Deus, 
Spiritus Sancte, Deus, 
Sancta Trinitas, unus Deus, 
Iesu, Fili Dei vivi, 
Iesu, splendor Patris, 
Iesu, candor lucis aeternae, 
Iesu, rex gloriae, 
Iesu, sol iustitiae, 
Iesu, Fili Mariae Virginis, 
Iesu, amabilis, 
Iesu, admirabilis, 
Iesu, Deus fortis, 
Iesu, pater futuri saeculi, 
Iesu, magni consilii angele, 
Iesu potentissime, 
Iesu patientissime, 
Iesu oboedientissime, 
Iesu, mitis et humilis corde, 
Iesu, amator castitatis, 
Iesu, amator noster, 
Iesu, Deus pacis, 
Iesu, auctor vitae, 
Iesu, exemplar virtutum, 
Iesu, zelator animarum, 
Iesu, Deus noster, 
Iesu, refugium nostrum, 
Iesu, pater pauperum, 
Iesu, thesaure fidelium, 
Iesu, bone pastor, 
Iesu, lux vera, 
Iesu, sapientia aeterna, 
Iesu, bonitas infinita, 
Iesu, via et vita nostra, 
Iesu, gaudium Angelorum, 
Iesu, rex Patriarcharum, 
Iesu, magister Apostolorum, 
Iesu, doctor Evangelistarum, 
Iesu, fortitudo Martyrum, 
Iesu, lumen Confessorum, 
Iesu, puritas Virginum, 
Iesu, corona Sanctorum omnium, 

℟ Miserere nobis

Propitius esto, (parce nobis, Iesu.) 
Propitius esto, (exaudi nos, Iesu.)
Ab omni malo, 
Ab omni peccato, 
Ab ira tua, 
Ab insidiis diaboli, 
A spiritu fornicationis, 
A morte perpetua, 
A neglectu inspirationum tuarum, 
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, 
Per nativitatem tuam, 
Per infantiam tuam, 
Per divinissimam vitam tuam, 
Per labores tuos, 
Per agoniam et passionem tuam, 
Per crucem et derelictionem tuam, 
Per languores tuos, 
Per mortem et sepulturam tuam, 
Per resurrectionem tuam, 
Per ascensionem tuam, 
Per sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam, 
Per gaudia tua, 
Per gloriam tuam, 

℟ Libera nos, Iesu

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (parce nobis, Domine.) 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (exaudi nos, Iesu.) 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (miserere nobis, Iesu.) 
Iesu, audi nos, (Iesu, exaudi nos.) 

Oremus. Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus. Sancti Nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate, tuae dilectionis instituis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. (Amen.)

You Might Also Like

0 comentários

Mapa De Visitante