JESU, REDEMPTOR ONMIUM QUEM LUCIS

1. Jesu, Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem paternæ gloriæ
Pater supremus edidit.
2. Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.
3. Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.
4. Testatur hoc præsens dies,
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.
5. Hunc astra, tellus, æquora,
Hunc omne quod cœlo subest,
Salutis Auctorem novæ
Novo salutat cantico.
6. Et nos, beata quos sacri
Rigavit unda sanguinis;
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.
7. Jesus, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula.
JESU, REDEMPTOR ONMIUM QUEM LUCIS JESU, REDEMPTOR ONMIUM QUEM LUCIS Reviewed by Francisco Nascimento on 06:14 Rating: 5

Nenhum comentário:

Tecnologia do Blogger.