Adeste Fideles

Adeste Fideles laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte, Regem Angelorum;
Venite adoremus,
venite adoremus,
venite adoremus
Dominum!
Deum de Deo, lumen de lumine,
gestant puellae viscera.
Deum verum, genitum non factum; ℟
Cantet nunc io chorus Angelorum
cantet nunc aula caelestium:
Gloria in excelsis Deo!
Ergo qui natus, die hodierna,
Jesu, tibi sit gloria.
Patris aeterni Verbum caro factum; ℟
En grege relicto, Humiles ad cunas,
vocati pastores approperant.
Et nos ovanti gradu festinemus; ℟
Aeterni Parentis splendorem aeternum,
velatum sub carne videbimus.
Deum infantem, pannis involutum; ℟
Pro nobis egenum et foeno cubantem,
piis foveamus amplexibus.
Sic nos anamtem quis non redamaret? ℟
Stella duce, Magi, Christum adorantes,
aurum, thus, et myrrham dant munera.
Jesu infanti corda praebeamus; ℟
Adeste Fideles Adeste Fideles Reviewed by Francisco Nascimento on 05:12 Rating: 5

Nenhum comentário:

Tecnologia do Blogger.