Commemoratio Sacratissimi Cordis Iesu


AD Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

V. Haurietis aquas in gaudio.
R. De fontibus Salvatoris

Oremus
Deus, qui nobis in Corde Filii tui, nostris vulnerato peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri dignaris concede, quaesumus; ut illi devotum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eundem Dominum ...
R. Amen.

You Might Also Like

0 comentários

Mapa De Visitante