LITANIÆ DE IMMACULATO CORDE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS


Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Criste, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de cælis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Cor Mariæ, Sacrarium Sanctissimæ Trinitatis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, in quo tota Trinitas sibi bene complacuit, ora pro nobis.
Cor Mariæ, obsequentissimæ ancillæ Domini, ora pro nobis.
Cor Mariæ, humani generis Corredemptricis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, totius orbis reparatio, ora pro nobis.
Cor Mariæ, per quod maledictio defecit, ora pro nobis.
Cor Mariæ, compassionis gladio transfixum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, pro peccatis nostris Christo cruci confixum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, spinis peccatorum sæptum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, nostrae apud Deum Mediatricis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, omnium gratiarum aquaeductus, ora pro nobis.
Cor Mariæ, per quod accésum habémus ad Christum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, ianua Cordis Iesu, ora pro nobis.
Cor Mariæ, domus Dei et porta cæli, ora pro nobis.
Cor Mariæ, Christi Redemptoris primitiæ, ora pro nobis.
Cor Mariæ, dogmatum Christi exordium, ora pro nobis.
Cor Mariæ, Cordi Iesu simillimum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, ab omni culpa immune præservatum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, gratiæ plenitudine auctum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, turris draconi impervia, ora pro nobis.
Cor Mariæ, lilium puritatis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, virginitatis odore semper fragrans, ora pro nobis.
Cor Mariæ, rosis caritatis floridissimum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, fortitudinis miráculum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, fragrantia Christi suavitatis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, Matris nostræ amantíssimæ, ora pro nobis.
Cor Mariæ, tenerrimum erga filios, ora pro nobis.
Cor Mariæ, fons totius consolationis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, humilitatis abyssus, ora pro nobis.
Cor Mariæ, spes et lætitia cordis nostri, ora pro nobis.
Cor Mariæ, peccatoribus tutissimum perfugium, ora pro nobis.
Cor Mariæ, amica stella naufragis, ora pro nobis.
Cor Mariæ, misericordiæ thronus, ora pro nobis.
Cor Mariæ, cuius cura et amore Christus nobis adolevit, ora pro nobis.
Cor Mariæ, Reginæ clementissimæ, ora pro nobis.
Cor Mariæ, cælitum decus et gaudium, ora pro nobis.
Cor Mariæ, in quo res Christi conservantur et conferuntur, ora pro nobis.
Cor Mariæ, amori nostro redamandum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, nostris officiis reparandum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, devotionis nostræ dignissimum, ora pro nobis.
Cor Mariæ, in cælum assumptum, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

V. Maria conservabat omnia verba haec.
R. Conferens in Corde suo.

Oremus. Domine Iesu Christe, qui in Corde beatæ Mariæ Virginis dignum tibi sacrarium præparasti: exorna, quæsumus, corda nostra tali puritate et amore, ut ea a Te sucundum Cor Mariæ inveniri mereantur, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.

You Might Also Like

0 comentários

Mapa De Visitante