LITANY OF THE SAINTS FOR THE LAST DAY OF ROGATIONTIDE


Litaniae Sanctorum

Kyrie, eleison (Kyrie, eleison.) 
Christe, eleison (Christe, eleison.) 
Kyrie, eleison (Kyrie, eleison.) 

Christe, audi nos (Christe, audi nos.) 
Christe, exaudi nos. (Christe, exaudi nos.) 

Pater de caelis, Deus, (miserere nobis.) 
Fili, Redemptor mundi, Deus, (miserere nobis.) 
Spiritus Sancte, Deus, (miserere nobis.) 
Sancta Trinitas, unus Deus, (miserere nobis.)

℟ Ora (te) pro nobis

Sancta Maria, 
Sancta Dei Genetrix, 
Sancta Virgo virginum, 

Sancte Michael, 
Sancte Gabriel, 
Sancte Raphael, 
Omnes sancti Angeli et Archangeli, 
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, 

Sancte Ioannes Baptista, 
Sancte Ioseph, 
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, 

Sancte Petre, 
Sancte Paule, 
Sancte Andrea, 
Sancte Iacobe, 
Sancte Ioannes, 
Sancte Thoma, 
Sancte Iacobe, 
Sancte Philippe, 
Sancte Bartolomaee, 
Sancte Matthaee, 
Sancte Simon, 
Sancte Thaddaee, 
Sancte Matthia, 
Sancte Barnaba, 
Sancte Luca, 
Sancte Marce, 
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, 
Omnes sancti discipuli Domini, 

Omnes sancti Innocentes, 
Sancte Stephane, 
Sancte Laurenti, 
Sancte Vincenti, 
Sancti Fabiane et Sebastiane, 
Sancti Iohannes et Paule, 
Sancti Cosma et Damiane, 
Sancti Gervasi et Protasi, 
Omnes sancti martyres, 

Sancte Sylvester, 
Sancte Gregori, 
Sancte Ambrosi, 
Sancte Augustine, 
Sancte Hieronyme, 
Sancte Martine, 
Sancte Nicolae, 
Omnes sancti Pontifices et Confessores, 
Omnes sancti Doctores, 

Sancte Antoni, 
Sancte Benedicte, 
Sancte Bernarde, 
Sancte Dominice, 
Sancte Francisce, 
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, 
Omnes sancti Monachi et Eremitae, 

Sancta Maria Magdalena, 
Sancta Agatha, 
Sancta Lucia, 
Sancta Agnes, 
Sancta Caecilia, 
Sancta Catharina, 
Sancta Anastasia, 
Omnes sanctae Virgines et Viduae 

Omnes Sancti et Sanctae Dei, (intercedite pro nobis.)
Propitius esto, (parce nos, Domine.) 
Propitius esto, (exaudi nos, Domine.)

℟ Libera nos, Domine

Ab omni malo, 
Ab omni peccato, 
Ab ira tua, 
A subitanea et improvisa morte, 
Ab insidiis diaboli, 
Ab ira et odio et omni mala voluntate, 
A spiritu fornicationis, 
A fulgure et tempestate, 
A flagello terraemotus, 
A peste, fame et bello, 
A morte perpetua, 
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, 
Per adventum tuum, 
Per nativitatem tuam, 
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, 
Per crucem et passionem tuam, 
Per mortem et sepulturam tuam, 
Per sanctam resurrectionem tuam, 
Per admirabilem ascensionem tuam, 
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, 
In die iudicii, 

℟ Te rogamus, audi nos

Peccatores, 

Ut nobis parcas, 

Ut nobis indulgeas, 

Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, 

Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, 

Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, 
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, 

Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, 

Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, 

Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, 

Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, 

Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, 

Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, 

Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, 

Ut fructus terrae dare et conservare digneris, 

Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, 

Ut nos exaudire digneris, 

Fili Dei, 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (parce nobis, Domine.) 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (exaudi nos, Domine.)
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, (miserere nobis.)

Christe, (audi nos.)
Christe, (exaudi nos.)
Kyrie, eleison. (Kyrie, eleison.)
Christe, eleison. (Christe, eleison.) 
Kyrie, eleison. (Kyrie, eleison.)

[Pater noster silentio] Et ne nos inducas in tentationem. (Sed libera nos a malo.)

You Might Also Like

0 comentários

Mapa De Visitante